Exodus 6

. Sicut tibi. Per successiones enim aetatum crevit divinae cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahae; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: etc. Apostoli Dei Filium praesentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucae 2: etc. . Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur. . etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Israel, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat. . etc. AUG. Quaest. 16 in Exod. 70. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui. . etc. AUG. Quaest. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, coepit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intraverat in Aegyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem. . etc. STRAB. Amram interpretatur qui significat Christum; Jochabed, quae significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. etc. Haec de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judae in deserto: nondum enim praeceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hae tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis. etc. STRAB. Quaeritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed haereticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros . STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur. . .
Copyright information for VulgGlossa